- CURTILARIUS
- CURTILARIUSGallis Curtillier, Officium Monasticum, cuius curae potissimum incumbebat, ex curtili Monasterii aut aliunde olera et pulmentaria Monachis subministrare, quod postea in beneficium et feudum Ecclesiasticum Romano Pontifici obnoxium transrit, uti docet Doubletus, Histor. Monaster. Sandionys. l. 1. c. 59. Interdum tamen nuncupantur ita, qui Domini sui principalis seu capitalis Curiam sequi tenentur et eius placitis interesse, Car. du Fresne in voce Cortis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.